Itaque, omnibus mature perpensis, motu proprio ac Nostra Apostolica auctoritate novas leges de Pontificia Commissione Biblica ordinanda statuimus ac decernimus, quae sequuntur.
1. Commissio Biblica, quae pro suo munere pergit studia rei biblicae recte promovere atque auxiliatricem operam Magisterio Ecclesiae in Sacra Scriptura interpretanda praestare, secundum novas normas recognoscitur eademque cum Sacra Congregatione pro Doctrina Fidei colligatur.
2. Munere Praesidis Commissionis Biblicae fungitur Cardinalis Praefectus Sacrae Congregationis pro Doctrina Fidei, qui adiuvari poterit a vices gerente, e membris Commissionis seligendo.
3. Commissio Biblica constat ex scientiarum biblicarum cultoribus e variis scholis et Nationibus, qui scientia, prudentia et catholico sensu erga Ecclesiae Magisterium excellant.
4. Commissionis Biblicae Membra a Summo Pontifice cuius iudicio proponuntur a Cardinali Praeside post consultationem Conferentiarum Episcopalium, ad quinquennium nominantur, quo expleto, confirmari possunt. Numerus autem membrorum summam XX ne excedat.
5. Secretarius Commissionis Biblicae, proponente eiusdem Commissionis Praeside, a Summo Pontifice ad quinquennium nominatur et inter Consultores Sacrae Congregationis pro Doctrina Fidei adnumeratur. Expleto quinquennio, confirmari potest. Expedit autem, ut Cardinalis Praeses, quantum fieri possit, inter Membra Commissionis consultationem instituat, antequam nomina ad hoc munus aptorum Summo Pontifici subiciat.
6. Coetus Plenarius Commissionis Biblicae saltem semel in anno convocatur.
7. Si studium peculiarium quaestionum id exigat, Cardinalis Praeses speciales Subcommissiones e Membris illius argumenti singulariter peritis instituere potest, quae, studio expleto, a munere suo cessant. Subcommissiones, annuente Praeside Commissionis, alios quoque peritos, et, si casus ferat, etiam non catholicos, consulere possunt. Qui ad hanc consultationem vocantur non fiunt Membra.
8. Commissionis Biblicae Membra etiam scripto consuli possunt.
9. Quaestiones et argumenta studio expendenda a Summo Pontifice aut a Praeside Commissionis designantur, proponentibus vel Sacra Congregatione pro Doctrina Fidei, vel Synodo Episcoporum, vel Conferentiis Episcopalibus, vel ipsa Commissione Biblica suggerentibus eiusdem Membris, vel etiam catholicis Studiorum Universitatibus et Societatibus Biblicis, salvo praescripto n. 136 Constitutionis Apostolicae .
10. Conclusiones, ad quas Commissio Biblica in Sessione Plenaria pervenerit, praeviis, si casus ferat, Commissionibus specialibus, Summo Pontifici subicientur atque in Sacrae Congregationis pro Doctrina Fidei usum tradentur.
11. Commissionis Biblicae est studia perficere, necnon instructiones et decreta parare, quae a Sacra Congregatione pro Doctrina Fidei publici iuris fieri possunt, speciali mentione Commissionis Biblicae facta, approbante Summo Pontifice nisi aliter ipse Summus Pontifex in casibus particularibus statuerit.
12. Commissionis Biblicae cura erit necessitudines fovere cum variis biblicorum studiorum Institutis sive catholicis sive non catholicis.
13. Eadem Commissio consuli debet, antequam novae de rebus biblicis normae edantur.
14. Commissio Biblica pergit, donec aliter provideatur gradus academicos in re biblica conferre, secundum speciales normas opportune recognoscendas.
15. Membra Commissionis Biblicae in rebus Commissionis tractandis secretum, secundum illarum naturam et momentum, religiose servabunt, normis obsequendo quae circa idem secretum vigent.