Sacrosancta oecumenica et generalis Tridentina synodus in spiritu sancto legitime congregata praesidentibus in ea eisdem tribus apostolicae sedis legatis hoc sibi perpetuo ante oculos proponens ut sublatis erroribus puritas ipsa evangelii in ecclesia conservetur.
Quod promissum ante per prophetas in scripturis sanctis dominus noster Iesus Christus dei filius proprio ore primum promulgavit.
Deinde per suos apostolos tamquam fontem omnis et salutaris veritatis et morum disciplinae omni creaturae praedicari iussit. (Mc. 16, 15) [[b:Mc. 16, 15]]
Perspiciens que hanc veritatem et disciplinam contineri in libris scriptis et sine scripto traditionibus quae ab ipsius christi ore ab apostolis acceptae aut ab ipsis apostolis spiritu sancto dictante quasi per manus traditae ad nos usque pervenerunt orthodoxorum patrum exempla secuta omnes libros tam veteris quam novi testamenti cum utriusque unus deus sit auctor nec non traditiones ipsas tum ad fidem tum ad mores pertinentes tamquam vel oretenus a christo vel a spiritu sancto dictatas et continua successione in ecclesia catholica conservatas pari pietatis affectu ac reverentia suscipit et veneratur.
Sacrorum vero librorum indicem huic decreto adscribendum censuit ne cui dubitatio suboriri possit quinam sint qui ab ipsa synodo suscipiuntur.Sunt veri infra scripti.
Referenties naar alinea 1: 8
Dominus Iesus ->=geentekst= Dei Verbum ->=geentekst= Dei Verbum ->=geentekst= Dei Verbum ->=geentekst= De interpretatie van het dogma ->=geentekst= De interpretatie van het dogma ->=geentekst= De interpretatie van het dogma ->=geentekst= Evangelie van het gezin ->=geentekst=
Si quis autem libros ipsos integros cum omnibus suis partibus prout in ecclesia catholica legi consueverunt et in veteri vulgata latina editione habentur pro sacris et canonicis non susceperit et traditiones praedictas sciens et prudens contempserit: anathema sit.
Omnes itaque intelligant quo ordine et via ipsa synodus post iactum fidei confessionis fundamentum sit progressura et quibus potissimum testimoniis ac praesidiis in confirmandis dogmatibus et instaurandis in ecclesia moribus sit usura.
Om RK Documenten te kunnen verbeteren is uw reactie zeer waardevol. Heeft u aanmerkingen of suggesties voor verbeteringen of bent u een fout tegen gekomen? Laat het ons weten.