Insuper eadem sacrosancta synodus considerans non parum utilitatis accedere posse ecclesiae dei si ex omnibus latinis editionibus quae circumferuntur sacrorum librorum quaenam pro authentica habenda sit innotescat:
statuit et declarat ut haec ipsa vetus et vulgata editio quae longo tot saeculorum usu in ipsa ecclesia probata est in publicis lectionibus disputationibus praedicationibus et expositionibus pro authentica habeatur et quod nemo illam reiicere quovis praetextu audeat vel praesumat. vgl: Divino afflante Spiritu [[[614|14]]]
Praeterea ad coercenda petulantia ingenia decernit ut nemo suae prudentiae innixus in rebus fidei et morum ad aedificationem doctrinae christianae pertinentium sacram scripturam ad suos sensus contorquens contra eum sensum quem tenuit et tenet sancta mater ecclesia cuius est iudicare de vero sensu et interpretatione scripturarum sanctarum aut etiam contra unanimem consensum patrum ipsam scripturam sacram interpretari audeat etiamsi huiusmodi interpretationes nullo unquam tempore in lucem edendae forent. {...Qui contravenerint per ordinarios declarentur et poenis a iure statutis puniantur. ..}
Referenties naar alinea 2: 4
Providentissimus Deus ->=geentekst= De interpretatie van het dogma ->=geentekst= De interpretatie van het dogma ->=geentekst= Theologie vandaag: perspectieven, principes en criteria ->=geentekst=
Sed et impressoribus modum in hac parte ut par est imponere volens {.. qui iam sine modo hoc est putantes sibi licere quidquid libet sine licentia superiorum ecclesiasticorum ipsos sacrae scripturae libros et super illos adnotationes et expositiones quorumlibet indifferenter saepe tacito saepe etiam ementito prelo et quod gravius est sine nomine auctoris imprimunt alibi etiam impressos libros huiusmodi temere venales habent: decernit et..} statuit ut posthac sacra scriptura potissimum vero haec ipsa vetus et vulgata editio quam emendatissime imprimatur nulli que liceat imprimere vel imprimi facere quosvis libros de rebus sacris sine nomine auctoris neque illos in futurum vendere aut etiam apud se retinere nisi primum examinati probati que fuerint ab ordinario {..sub poena anathematis et pecuniae in canone concilii novissimi lateranensis apposita.
Et si regulares fuerint ultra examinationem et probationem huiusmodi licentiam quoque a suis superioribus impetrare teneantur recognitis per eos libris iuxta formam suarum ordinationum.
Qui autem scripto eos communicant vel evulgant nisi antea examinati probati que fuerint eisdem poenis subiaceant quibus impressores.
Et qui eos habuerint vel legerint nisi prodiderint auctorem pro auctoribus habeantur.
Ipsa vero huiusmodi librorum probatio in scriptis detur atque ideo in fronte libri vel scripti vel impressi authentice appareat.
Id que totum hoc est et probatio et examen gratis fiat ut probanda probentur et reprobentur improbanda.
Post haec temeritatem illam reprimere volens qua ad profana quaeque convertuntur et torquentur verba et sententiae sacrae scripturae ad scurrilia scilicet fabulosa vana adulationes detractiones superstitiones impias et diabolicas incantationes divinationes sortes libellos etiam famosos: mandat et praecipit ad tollendam huiusmodi irreverentiam et contemptum et ne de cetero quisquam quomodolibet verba scripturae sacrae ad haec et similia audeat usurpare ut omnes huius generis homines temeratores et violatores verbi dei iuris et arbitrii poenis per episcopos coerceantur. ...}
Om RK Documenten te kunnen verbeteren is uw reactie zeer waardevol. Heeft u aanmerkingen of suggesties voor verbeteringen of bent u een fout tegen gekomen? Laat het ons weten.