Inhoudsopgave
- Homilia
"Virginitas angelicum est vitae genus" , quod christiana religio ad tam excelsum evehit pulchritudinis gradum, ut aliquid videatur terra maius caeloque dignum; at si martyrii palma ei adicitur, aliquid habetur, quod cum gratiae suavitate ac nitore invictam coniungut fortitudinem; atque intuentes omnes ad egregia, ad strenua illa facinora permovet, quae christiana praecepta iubeant. Haec quidem omnia in virginea puella miramur, Maria Goretti, quam heri No bis licuit sanctorum caelitum redimire gloria.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media
Ex aerariae plebis parentibus orta est; qui, ut honesto labore panem succrescenti suboli compararent, oppidulum relinquere suum coacti sunt, et ad Latii oras contendere, ubi excolendis agris frugalissimum victum filiis providerent.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media
Cum esset autem animi candore praedita, una cam quadam agendi alacritate coniuncto, inde a tenellis annis ita se praebuit, ut non solum morum lenitate eniteret, sed diligenti etiam atque indefessa operiositate praestaret, qua quidem matri suae in domesticis factitandis negotiis sedula ac serena assidebat.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media
Nullis litteris erudita, ab ipsa genetrice sua prima christianae doctrinae rudimenta accepit, quae suae menti inculcare studiosissime conabatur; ac nihil gratius, nihil dulcius habebat, quam sacram aedem, quae longe aberat, quotiescumque po te rat, adire; ibique catholicae religionis praecepta ediscere, atque ad Dei et ad Beatae Mariae Virginis aram incensissimas fundere preces. Cum vero tandem ei licuit ad Eucharisticam mensam accedere, ac se caelesti pabulo enutrire, id tam impensa pietate egit, tam flagranti caritate, ut, potius quam puella, angelus in humana carne videretur. Indidem profecto supernam illam vim hausit, qua potuit haud multis post mensibus, cum nondum esset duodecim annos nata, ad mortem usque invicta decertare, ut niveum innocentiae suae lilium intactum, illibatum servaret, atque illud, martyrii cruore purpuratum, divino reddere virginalis suae vitae Auctori.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media
Acerrimum certamen, ut omnes norunt, inermis haec virgo aggredi debuit; turbida ac caeca procella adversus eam ex improviso erupit, eiusque angelicum candorem maculare ac violare contendit. At cum in gravissimo illo discrimine verteretur, haec poterat verba aurei libelli Divino repetere Redemptori: "Si fuero tentata et vexata tribulationibus multis, non timebo mala; dum mecum fuerit gratia tua. Ipsa fortitudo mea; ipsa consilium confert et auxilium. Cunctis hostibus potentior est ..." . Itaque caelesti gratia suffulta, cui generosa ac fortis respondit voluntas, vitam profudit; virginitatis gloriam non amisit.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media
In hac humilis puellae vita, quam summis lineamentis adumbravimus, spectaculum cernere licet, Venerabiles Fratres ac dilecti filii, non modo, ut diximus, Caelo dignum, sed dignum etiam quod nostra haec aetas admirabunda, venerabunda intueatur. Discant patres matresque familias quantopere oporteat filios sibi a Deo datos recte, sancte fortiterque educare, ac catholicae religionis conformare praeceptis; ita quidem ut, cum eorum virtus in discrimen adducta fuerit, divina iuvante gratia habeant, ut invicti, integri, intaminati evadant.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media
Discat Jaeta pueritia, discat animosa iuventus non ad volucria atque inania voluptatis gaudia, non ad fascinantum vitiorum oblectamenta misere prolabi - quae serenam innocentiam restinguunt, quae tetricam tristitiam pariunt, quae animi corporisque vires serius ocius debilitant - sed potius contendere alacriter, etsi per ardua et aspera, ad christianam illam morum perfectionem, quam quidem strenua voluntate, caelestibus adiuta muneribus, enitendo, allaborando precandoque omnes assequi aliquando possumus.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media
Discat denique molle saeculum, nimio saepius ad deteriora pronum, in hac virginali puella invictam revereri atque imitari fortitudinem. Hoc agreste lilium, suavissimo odore fragrans, has fulgentes martyrii palmas respiciant omnes, ac probe intellegant quantum valeant christiana praecepta ad recte moderandos conformandosque homines, et quantum superna gaudia quae ex vitae innocentia servata incolumi atque ex virtute laboriose sibi comparata oriuntur inania exsuperent atque evincant voluptatum delectamenta; quandoquidem Deus unus potest mortalium pacare ac tranquillare animos eorumque infinita explere desideria.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media
Non omnes profecto ad subeundum martyrium vocamur: ad christianam tarnen assequendam virtutem vocamur omnes. Virtus autem vim postulat, quae, etiamsi angelicae huius puellae fortitudinis verticem non attingit, nihilo secius operam diuturnam, diligentissimam, intermittendam numquam a nobis exquirit ad vitae usque obitum, Quamobrem quasi Jentum continuatumque martyrium dici potest, ad quod quidem patrandum haec divina Iesu Christi sententia nos admonet : divina Iesu Christi sententia nos admonet: "Regnum caelorum vim patitur, et violenti rapiunt illud" .
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media
Ad hoc igitur, caeelsti gratia innixi contendamus omnes; hoc nobis suadeat sancta virgo et martyr Maria Goretti; idque e caelestibus sedibus, ubi sempiterna fruitur beatitate, a Divino Redemptore precando impetret, ut omnes, pro peculiari cuiusque nostra vitae condicione, praeclara vestigia sua libentes, volentes operantesque sequamur.
Amen.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media
https://beta.rkdocumenten.nl/toondocument/8693-virginitas-angelicum-est-vitae-genus-lat